monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.254

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 10, 23
Bene autem dicitur, myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur: Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis est pigmentarii virtus bene operantis. Et notandum quod virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus. Cum vero ipsa etiam bona quae agimus retractamus, et, ne quid in his sinistrum sit, iudicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below