monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 7, 8
Bene autem dicitur quia vestibulum erat ante eam, quia nisi quis prius humilitatem habuerit, ad hos gradus donorum spiritalium non ascendit, sicut scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos. De quo per Psalmistam dicitur: Ascensus in corde eius disposuit in convalle lacrymarum. Convallis quippe humilis locus est, et peccator quisque dum se in lacrymis humiliter affligit in corde, per ascensum virtutum proficit. Qui rursus ait: Emittit fontes in convallibus, quia omnipotens Deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below