monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 3, 19
Cum illa praecedentes iustos fortiter egisse cognoscimus, et ipsi ad fortitudinem bonae operationis accingimur, sanctorum exemplorum flamma animus legentis incenditur. Videt quae fortia ab eis facta sunt, et valde indignatur sibi, quia talia non imitatur. Unde recte sponsi voce ad sponsam dicitur in Canticis canticorum: Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. In collo etenim guttur, in gutture vox est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below