monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 26
SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Iam concluditur in brevitate pars illa iustitiae, quia utrumque ad Domini pertinet aequitatem, ut diligentes se custodiat, et peccatores pro eorum iniquitate disperdat. Quod autem dicit, omnes peccatores esse perdendos, illos significat qui in sua obstinatione persistunt. Nam qui se ad Dominum puro corde convertunt, peccatores esse iam desinunt, sicut in alio psalmo dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below