monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 144, 18
LAMED. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Sextus locus qui est a virtutibus introitur. Hoc est enim quod in secunda parte dixit: Virtutem terribilium tuorum. Sanctis enim praedicantibus nota facta est potentia Domini et gloria regni eius, ne ignorata minus forsitan quaereretur. Nota quoque facta est potentia eius, cum Petrus et Ioannes ex utero matris claudum ambulare fecerunt, dicentes: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Et paulo post dicunt: Quod in nomine Iesu Christi salvus sit factus. Nota etiam facta est potentia Domini, quando diversas virtutes apostoli invocato eius nomine perfecerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below