monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 143, 17
Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae a iuventute sua. Primis versibus de malis disputans impiorum, eos detestabiles reddit: nunc etiam bona ipsorum quae videntur, accusat; ut ubique dedecus habeant, cum et ipsa gloria ipsorum abominata respuitur. Filios eorum dicit, qui pravi dogmatis praedicatione generantur. Isti novellis plantationibus exaequantur, quia nulla a Patribus tradita praedicatione viguerunt, sed exquisitis novellis erroribus pullularunt, male stabiliti pessima radice defiguntur. Non enim de prophetis, non de apostolis, non de aliqua divina auctoritate firmati sunt; sed voluntaria perversitate novitatis, a sanctae Ecclesiae unitate discreti sunt. Et intuendum est quod in centesimo vicesimo septimo psalmo dederit fidelibus hanc similitudinem; sed ibi filios sanctorum circa mensam dicit Domini constitutos, hic vero quia communicationem non habent rectam, altare eis sacratissimum submovetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below