monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 16
Cadent super eos carbones ignis, in ignem eiicies eos, in miseriis non subsistent. Primo inexplicabiles eorum dixit errores: nunc poenas memorat omnino salutares. Carbones ignis, sunt poenitentiae cruciatus, quod tamen incendium nascitur ex imbre lacrymarum, sicut et in centesimo decimo nono psalmo dictum est: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Primo enim supra eos cadit luctuosa compunctio, post in ignem deiiciuntur, quando iam miseratione Domini flamma charitatis accensi sunt; et fervere sanctis operibus incipiunt, qui pridem desidioso nimis tepore vixerunt. His evenit ut in miseriis suis non subsistant, quando in bonam partem divino munere transferuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below