monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 139, 2
Quamvis in superiore psalmo titulus iste videatur expositus, tamen non piget breviter repetere quod nos constat salutariter semper audire. In finem Dominum significat Christum, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ad quem corda nostra totis viribus erigamus, quia nobis in hoc psalmo quasi praeconis voce Iudex terribilis, omnipotens, pius et nimium desiderabilis advenire praedicitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below