monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 22
Qui eduxit aquam de petra rupis, quoniam in saeculum misericordia eius. Educit aquam de petra rupis, quando sterilia corda mortalium salutares rivulos fecerit proferre lacrymarum; ut qui sunt propria siccitate steriles, reddantur divina largitate manabiles. De petra rupis ad auxesim positum est, quoniam non parva, sed ingentia et dura saxa sunt, quae in magnitudinem rupis eriguntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below