monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 12
Qui fecit luminaria magna solus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quamvis ad litteram luminaria coeli, astra videantur intelligi, convenit tamen ut ea paulo altius inquiramus. Magna luminaria forte significat angelos, potestates, thronos, dominationes, qui pietate sanctissima coelesti lumine radiantur. Dicendo enim magna, omnibus videntur anteposita quae corporaliter lucent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below