monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 135, 4
Per universum psalmum propheta loquitur, qui quamvis totus velut coeleste canistrum, decoris repetitionibus quasi aureis regulis videatur intextus, unde spiritualia bona tanquam dulcia poma convivis ecclesiasticis offerantur: tamen in illis capitaneis versibus qui varie dicuntur, prima parte magnificentia Domini exponitur, et totius orbis conditio declaratur. Secunda parte miracula referuntur, quae fecerat in Aegypto et in gente Iudaeorum. Tertia descendit ad Christianos, beneficia Domini consequenter enumerans, ut per hanc repetitionem unum auctorem rerum omnium esse cognosceres.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below