monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 20, 4
Qua autem spatiorum mensura capita haec ab invicem distant, eadem mensura et forma flatus eorum hinc et hinc in longitudine extenditur, ut et de aliis superius dictum est, quia mensura qua venti isti a se separati sunt, illa etiam et spiramina flatuum suorum emittunt, quoniam ventus ad ventum flatus suos dirigit, ipsique in occursu illo metam suam non transcendunt, nec ventus ventum flando supergreditur, nisi hoc ex iudicio Dei fiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below