monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.308

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 2, 21, 6
Tenore autem quo assertiones istae a se discretae sunt illo etiam et efficacia operationum ipsarum protelatur, quoniam infernales poenae, quamvis metuendae sint, cum homo propter timorem illarum se in contritione affligit, fidem tamen cum sanctitate, fiduciam quoque cum constantia robustiores reddunt, ita ut cum infernus timetur, homo in omnibus cautior iudicetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below