monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 175
Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me. Gradatim ascendit sancta petitio. Nam qui ante dixerat, Appropiet, nunc dicit, Intret. Prius enim fuerat ut appropinquaret, deinde ut ad conspectum Domini intrare potuisset; ut nihil applicemus humanae virtuti, sed omnia per ipsius gratiam cognoscamus impleri. Sed per hanc praesentiam quanta sit virtus piae orationis ostenditur: quia nos per ipsam praesentamur, quando illa conspectibus Domini offerri posse cognoscitur; sicut et alio loco dictum est: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et cum superius dixerit, secundum eloquium tuum da mihi intellectum, hic dicitur, secundum eloquium tuum eripe me; ut et ibi superna videat quae desiderat, et hic a terrenae concupiscentiae labe purgetur. Eloquium siquidem Domini praestat utrumque, quia novit nos multiplici virtute salvare, sicut scriptum est: Quis speravit in Domino et confusus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below