monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 145
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Ignitum est eloquium Domini, quia purgat corda mortalium mundana faece sordentia; et ut fornacis ardor exaestuans metalla decoquit, eorumque vitia necessaria purificatione consumit, ita eloquium Domini, peccatorum maculis detersis, humilium sensus emundat. Isto quippe igne cor Cleophe ardebat, quando dicebat: Nonne cor nostrum ardens in nobis erat, cum aperiret nobis Scripturas? Hoc etiam igne succensus Ieremias enuntiat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis. Isto etiam igne et reliqui succensi sunt, qui triumphali charitate floruerunt. Quapropter ignis iste sermo Christi est, sicut ipse in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram, et quem volo ut ardeat. Addidit, vehementer, ut hoc non ad mortem exaggeratum crederes, sed ad salutem. Sequitur quoque, et servus tuus dilexit illud: utique diligebat quod vitam conferre noverat, et honorem dabat, quod sciebat ad remedium humani generis attributum

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below