monumenta.ch > Lucanus > csg863.4

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 74
Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Apte petit bonitas auxilium, qui subiturus erat colluctationis incertum; ut iustificationes Domini, quas lectione didicerat, in suo certamine declararet. Tunc enim perfecte discuntur mandata, cum fiunt. Dicit enim multiplicatam super se persequentium iniquitatem; et ideo petit ne poenis gravibus superborum devota eius macularetur humilitas. Sed contra illam saevissimam factionem, vide quid sequitur: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua; ut quantum illi contendebant seducere, tantum iste videretur mandatis Dominicis adhaerere. Sic gloriose vincuntur qui poenis temporalibus sanctos vincere tentaverunt; et quanto eos a lege Domini dividere nisi sunt, tanto illos mandatorum scrutatores amplius effecerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below