monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.409

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 72
Priusquam humiliarer ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Respiciamus quemadmodum in hoc versu humana vita describitur: prius enim peccasse se dixit, cum originali vitio teneretur obnoxius; post humiliatum se esse professus est, ut culpa careret, quam contraxerat in radice; ad postremum Domini eloquium custodivit, quia humiliari meruit, sicut dicit Iacobus apostolus: Humilibus autem dat gratiam. Et ut frequenter excedentium licentiam cohiberet, post humiliationem suam eloquium Domini, id est Scripturas sanctas se dicit eius dono toto mentis conamine custodiisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below