monumenta.ch > Hieronymus > csg51.9

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 65
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Cum dicit, paratum, ostendit deliberasse se pro mandatis Domini quaelibet pericula sustinere. Paratum se enim ad praecepta Domini custodienda ille testatur, qui nec persecutores metuit, et illecebras huius saeculi a suis sensibus effugavit; sicut et Apostolus Paulus ait: Ego enim pro nomine Iesu non solum alligari, sed et mori paratus sum. Unde similiter et in alio psalmo dictum est: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum. Sequitur, et non sum turbatus. Improvisa forte conturbant. Non enim facit formidare animum deliberata sententia. Unde et Dominus in Evangelio praemonens dicit: Non turbetur cor vestrum; quoniam non potest dici paratus, qui trepida cogitatione confunditur. Infert etiam ad quid paratum se esse dicebat, scilicet ut mandata Domini custodiret; quae sic bene atque integre servantur, cum adversitas nulla metuitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below