monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.192 v

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 62
---VIII. HETH. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Agmen beatum ad octavam litteram venit, in qua desiderat videre faciem Domini, quia eius mandatis noscitur obsecutus. Portio a parte dicta est. Illius enim partis sumus, cuius voluntatibus obedimus. Quod verbum frequenter invenis dictum, ut est illud: Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum eorum, quia Dominus Deus pars est eorum. Unde merito portio piorum Deus dicitur, quia in regni eius felicitate victuri sunt. Sequitur, dixi custodire legem tuam. Dixi, id est, statui, decrevi, atque promisi Domini praecepta servare: unde factus fuerat in Domini portione, id est in Ierusalem beata, non in Babyloniae parte confusa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below