monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.32 r

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 50
Et ambutabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Ipsa est latitudo, quam in quarta littera dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum; scientia scilicet multiplex atque salutaris, quam ideo meruit, quia mandatorum intelligentiam requisivit; quam merito dicimus esse charitatem, de qua scriptum est: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Contra peccatorum corda in bonitate coangusta sunt, quod tangit Apostolus cum dicit: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris; quia Deum mens coangusta, id est polluta non recipit; sed in latitudine mentis suscipitur, a quo coelum terraque completur. Patulum enim domicilium debet esse, ut tantam mereatur recipere maiestatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below