monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.62 r

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 42
Averte oculos meos ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. Multi huius saeculi prudentes continentiae se lege moderati sunt, ut hominum magis quam Domini iudicio complacerent. Sed isti operam suam vano studio perdiderunt; quoniam scriptum est: Ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Unde nunc plebs beata deprecatur ut oculos cordis eius a tali proposito Dominus dignetur avertere: ne perversa consuetudine mundanis possit delectationibus implicari: quia nos et per oculos peccare non dubium est, dum conspectarum rerum ambitione traducimur. Ab hac enim se vanitate fieri deprecatur alienum, quoniam sciebat inde maximum venire peccatum. Hinc notantur et illi qui diversis spectaculis occupantur; hinc qui mulierum foedo amore rapiuntur; hinc qui alienarum rerum possessionem improbe concupiscunt. Sed huic petitioni additur et illa perfectio; ut in via sua, id est in Domino Christo eum vivificare dignetur, in quo vere vivificatur, quia mors eius virtute superatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below