monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.947

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 29
Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio mea iustificationes tuae sunt. Consilium inventum est contra malignantium concilium, ut adversum improbos furores Domini testimonia meditata sufficerent. Eorum quippe cogitatio quoslibet mitigat dolores, nec timori relinquit locum qui in promissionibus Domini iugiter occupatur; sicut dicit Apostolus: Timor non est in charitate, sed perfecta dilectio foras mittit timorem. Consolationem vero suam esse professus est Domini iustificationes, quas suis martyribus pollicetur. Consolantur enim in afflictione praesentium rerum, spe venientium praemiorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below