monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 28
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur, servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Auditum se a principibus martyrum chorus exponit, qui iudiciario more residentes 402, de innocentium perditione tractabant. Et ut gravius terrere potuissent, ipsi erant accusatores et iudices. Se vero merito dicit servum Domini, qui inter vitae pericula de eius iustificatione cogitabat quid in illa vita recepturus esset qui in ista temporaliter gravissima sustinebat. Exercebatur enim ad provectum suum, non cruciabatur ad poenam. Tales animae mundum vicerunt, quae sensum doloris sui aeterni praemii cogitationibus molliebant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below