monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 27
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. Ecce de illo choro sanctorum et martyrum verba sonuerunt, qui diversis poenis subiecti, superbis et improbis opprobrio et contemptui esse videbantur: nunc rogant ut manifestatione misericordiae Domini, eorum derisio et vilitas auferatur. Quod et in alio psalmo legitur, ubi ait: Quia multum repleti sumus contemptione, et, multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Testimonia vero divina exquisierunt, ut talia paterentur, quando constat esse praeceptum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Sed hic diligentius intuendum est quare a se petant martyres opprobria removeri, unde se noverant Domini munere coronari. Sed haec oratio pro persecutoribus funditur; ut dum conversi fuerint ad Dominum, martyribus tollatur opprobrium, quando et illi ipsam religionem coluerint, quam in aliis persequendam esse putaverunt. Quod, praestante Domino, frequenter factum esse cognovimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below