monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.311

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 22
---III. GIMEL. Retribue servo tuo, vivam, et custodiam sermones tuos. Venit ad tertiam litteram, in qua humanam indigentiam confitetur, et gratiam Domini per cuncta commendat. Increpatos asserit superbos, qui fideles Domini iniquis motibus persequuntur. Retribue siquidem dicit, non meritis redde, sed iterum da, ut qui praestitisti petitionis affectum, effectum quoque postulationis attribuas. Denique hunc sensum declarat sermo subiunctus cum dicit, servo suo. Servus enim Christi dici non potest, nisi qui non suis meritis, sed divinae gratiae reputat quod boni aliquid fecisse cognoscitur. Domini autem custodire mandata, revera viventis est: contra, mortuus iure dicitur, qui inobediens approbatur, sicut in Evangelio de infidelibus legitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Sepelire enim mortuos viventium erat; sed quia infideles videbantur, recte mortuos appellatos esse cognoscimus. Et adverte confessionem sanctam; sic se iudicavit esse victurum, si potuisset Domini custodire sermones: merito, quoniam qui eos custodit ab ipsis sine dubio custoditur, et mors ei non dominabitur, quae in impiorum depopulatione grassatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below