monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 20
Vers. 15. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Ecclesiasticae disciplinae ordo servatus est. Prius enim fuit, ut exerceretur in mandatis divinis, id est, frequenti operatione usum rerum necessariarum assiduo labore peragere, et sic ad intellectus eius penetralia pervenire. Nemo enim meretur tantum secretum conspicere, nisi cui datum fuerit bona conversatione coelestibus se beneficiis proximare. Et nota quod exercitatio in Scripturis divinis plerumque in bono ponitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below