monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 16
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Cum legamus opera Domini esse praedicanda, sicut Petrus in Actibus apostolorum dicit: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui; hic dicit in corde suo eloquia Domini, ne peccaret, abscondita. Sed utrumque verum est; nam sicut decet fidelibus ea opportune praedicare, sic non credentibus oportet abscondere, sicut in Evangelio dictum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos. Et alius psalmus dicit: Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; ut intelligamus peccati genus esse obstinatis eloquia Domini praedicare. Unde et Paulus apostolus dicit: Haereticum post primam et secundam correptionem devita, etc.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below