monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 35
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Et hic quoque versus in capite psalmi probatur esse iam dictus, ut sicut a Christo fecit initium, ita ipsi concordare videatur et finis. Ipse enim in Apocalypsi dicit: Ego sum Alpha et Omega. Merito ergo et in capite confessio posita est, et in fine repetita, quia in omni vita nostra ipsam nos oportet assumere, et in ipsius delectatione finire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below