monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.48 r

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 10
In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Exemplum proprium ponitur, ut audientium animus excitetur: quia magnum credulitatis incitamentum est, ipsum gratias agentem audire qui pertulit. Sed considera quod addidit, in latitudine: quoniam nos de saeculi quidem angustiis liberat, sed in magna praemiorum suorum latitudine miseratus acceptat. Eripit de temporalibus malis, sed bonis nos potens est implere perpetuis. Saeviant ergo quantumlibet transitura discrimina, tumescant adversitates caducae; latissime redditur quod in hac mundi brevitate fidelis populus ingravatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below