monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.155

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 6
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Populus ille beatorum qui a propria fuerat clade liberatus, reliquos commonet fideles ut Domini laudibus constanter invigilent. Ista enim confessio ad laudem pertinet absolute: sive quia illi est Alleluia praepositum, sive quia a diversis angustiis ereptum se Domini miseratione laetatur. Laudis quoque causa subiungitur, quoniam bonus, quod nomen Deo proprie certum est convenire; nam cum ab incredulis Iudaeis secundum carnis aspectum Christus Magister bonus diceretur, respondit ipse: Quid me interrogatis de bono, qui me coelorum Dominum esse non creditis? Adiiciens, Nemo bonus nisi solus Deus. Sed cum legatur, Bonus homo de bono thesauro suo profert bona, quasi videtur esse contrarium. Sed hominem bonum dicimus per Domini gratiam factum; nam ille solus proprie per se dicitur bonus, qui eos facit implere quod boni sunt. Sequitur quoniam in saeculum misericordia eius. Ipsius quoque boni quem dixerat, expositio dilucidatur: quia non solum praestat immeritis, sed in aeternum misericordiae suae dona concedit. In saeculum enim, perpetuitatem significat futuram, ubi unum est saeculum, et una dies, nec permutatio ulla succedit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below