monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 12
Tibi sacrificabo hostiam laudis. Quia dirupta fuerant vincula peccatorum, sacrificare se dicit hostiam laudis; quod sacrificium nimis Domino videtur acceptum. Ipse enim in Evangelio docet: Decem sanati sunt, et non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic Samaritanus. Non enim iste de illis fuit qui beneficium Domini ingrata taciturnitate presserunt; sed iste accepti boni gratiarum actionem se restituere Deo compromittit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below