monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 29
Benedicti vos a Domino, qui fecit coelum et terram. Cum superius optaverit propheta ut benedicerentur fideles, iam ipsa praedestinatione confisus benedictos dicit esse iustissimos. Et vide genus benedictionis, Domino, posuit: quia ipsa est perfecta beatitudo non sibi quemquam praeparari, sed Domino. Hoc enim verbo et fidelium corda roborantur, et futura beatitudo, unde provenire possit ostenditur. Qui fecit coelum et terram: sive verbum significat, cuius operatione omnis creatura perfecta est, sive pusillos et maiores, quos superius dixit, qui eius misericordia ad catholicae religionis gaudia pervenerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below