monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 13
Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Declarat ad quid pauperis et inopis pervenire possit erectio, scilicet ut collocetur cum principibus populi sui. Principes enim populi sunt patriarchae, prophetae, apostoli, et quicunque Deo probabili conversatione placuerunt. Sed hic principatum, non honorem credas qui hominum suffragio conquiritur, sed illum qui Domino largiente praestatur, qui humilitate altus est, qui fide certus, qui mentis robore solidatus. Nam quod addidit, populi sui, significat Ecclesiam catholicam, quae toto orbe diffusa est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below