monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 9
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria eius. Per has duas partes, universas vult intelligi creaturas. Gentes, terrena cuncta suscipiamus. Coelos, advertamus universa coelestia: quoniam super omnia probatur excelsus, cui ipsi quoque coeli subiecti sunt, sicut in alio psalmo legitur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Sive gentes, carnales homines; coelos vero spirituales debemus accipere; ut super omnes creaturas Altissimus sentiatur, qui cunctarum rerum conditor esse dignoscitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below