monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 111, 11
CAPH, LAMED. Quia in saeculum non commovebitur: in memoria aeterna erit iustus. Reddit causam quare vir iustus disponat sermones suos in iudicio; scilicet quia in saeculum non commovebitur, id est, a gloria Domini nullatenus separabitur. Sequitur, in memoria aeterna erit iustus. In memoria utique aeterna erit iustus, quia vocatur ad praemium. Impiis enim dicitur: Non novi vos. Quapropter sicut illi qui deputantur ad poenam de mente perhibentur excedere, ita isti propter beatitudinem percipiendam in memoria dicuntur Domini permanere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below