monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 110, 13
SAMECH, AIN. Confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. Humana verba incassum missa solvuntur: Domini autem sermo confirmatus permanet in aeternum. Nescit enim titubare quod Veritas loquitur. Sequitur, facta in veritate et aequitate. Mandata illa, quae superius dixit, ut ea crederes certissimis effectibus esse plenissima, facta dixit esse quam dicta. Et ut dignitas eorum amplius appareret, adiecit, in veritate et aequitate. Veritas est, quia dicta complentur; aequitas est, quia iustitiae pondere proferuntur. Has enim virtutes manifestum est eius continere mandata.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below