monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 30
Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Illa tangit quae plebs erat Iudaeorum sub detractione dictura, sicut ait in Evangelio: In Beelzebuth principe daemoniorum eiicit daemonia. Et alio loco: Nonne hic est filius Ioseph fabri? Et iterum dicunt: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduo reaedificat illud; et caetera quae insanis quidem mentibus videbantur opprobria, sed ipsa fuerunt quae nobis probata sunt conferre medicinam. Moverunt autem capita, ad consuetudinem pertinet nimis irascentium; nam quoties furore succendimur, turbulenta commotione capitis comminamur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below