monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 4
Per totum quidem textum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Prima parte Iudaeos increpat, qui mala pro bonis Creatori suo reddere maluerunt. Secunda Iudae traditoris et perfidi populi narratur iniquitas, et quae illis erant pro tanta detestatione ventura praedicuntur. Tertia precatur per id quod homo est, ut liberatus periculo passionis, cito resurrectionis gloriam consequatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below