monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 107, 10
Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. Hoc excolit quod superius dixit: quoniam praemisit magnificatam esse usque ad coelos misericordiam Domini; secutum est, Exaltare super coelos, Deus; ut cuius misericordiam manifestum est coelestia continere, iuste super coelos debeat exaltari. Et iterum quia dixit, usque ad nubes veritas tua, merito subiunctum est, et super omnem terram gloria tua. Ipsa enim se evidenter exponunt, quae alterutra declaratione panduntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below