monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 34
Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius. Illi velut ebrii, quorum sapientia deglutita videbatur, clamore salubri ad vitalia consilia redierunt. Ad Dominum quippe conversi, coeperunt esse iam sobrii. Quid autem egerit auxiliaris clamor exponitur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ipsae autem necessitates, quemadmodum remotae sint, allegorica descriptione narrantur. Sequitur enim, et statuit procellam eius in duram, et siluerunt fluctus eius. Tempestas illa saevissima, quae ab humana fragilitate non poterat sustineri, in auras iussa disparuit, confestimque fragor ille saevientium malorum imperio Dominantis obmutuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below