monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 22
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt. Quamvis omnia Dominus maiestatis suae praesentia complere videatur, tamen sic a peccatoribus longinquus redditur, ut non ei fiant proximi, nisi quando ad eum ipsius miseratione venerint compuncti. Sed quantum noceat ista desertio, patenter exponitur; dicit enim, propter iniustitias suas humiliatos; non illa humilitate vitali: alia est enim illa humilitas quae erigit, non ista quae deiicit. Humiliatur quippe in interitum, qui ad illam non meruerit pervenire medicinam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below