monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 49
Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui eos ceperant. In misericordias dicit eos datos, quia diversa charismatum munera susceperunt. Alii enim prophetae, alii apostoli, alii martyres, alii confessores ex ipso populo Domini miseratione floruerunt, ut eosdem postea miraculorum intuitu venerarentur gentes, quos ante velut abiecta mancipia possederunt. Sive magis ad diabolum vel ministros eius referri potest, ut coram eis redderentur liberi, quorum pravitate prius videbantur esse captivi. Unde Apostolus dicit: Principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis infidelitatis; et alibi: Ut resipiscant a diaboli laqueis captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below