monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 40
Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum. Quamvis in Scripturis divinis effusum sanguinem humanum ab Hebraeis qui in terram repromissionis ingressi sunt, in sacrificiis daemonum non legatur, tamen ab aetate sequenti hoc fieri potuisse non dubium est, quando et praesens Scriptura index probatur esse veritatis. Et inspice quemadmodum veraci relatione peccantium exaggeratur iniquitas. Primo enim dixit: Effuderunt sanguinem innocentem; et ne putarentur extranei, addidit, filiorum suorum et filiarum, quorum salus in humana conversatione dulcissima est, ut illis non parcerent pro quibus pii parentes etiam interfici non recusant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below