monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 23
Et exarsit ignis in synagoga eorum, et flamma combussit peccatores. Hoc factum est supra ducentos quinquaginta complices Dathan et Abiron, qui eorum infeliciter vota secuti sunt, ut thuribula tenere praesumerent, quod idem Numerorum textus eloquitur. Synagoga vero hic non templum significat, sed adunationem, quam perustam divino constat incendio, ut qui in incensi praesumptione peccaverant, coelesti flamma cremarentur. Ideo enim addidit, eorum, ut eam a populo Domini separatam fuisse sentires. Flamma vero dicta est a flagello comarum suarum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below