monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 22
Aperta est terra et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Haec, ut testatur Numerorum liber, supra illos contigisse manifestum est qui gratiam supernam Aaron et Moysi collatam venenosis invidiae dentibus appetebant, ut sibi honorem contumaciter assumerent, quem supradictis cognoverant misericordiam Domini contulisse. Quibus similis exitus provenit, quia causa una schismatis fuit; deglutiti sunt a terra, quia terrena sapuerunt, ut ipsa poenae qualitas scelerata facta testetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below