monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 20
Et dedit eis petitiones ipsorum; et misit saturitatem in animas eorum. Temporalia petentes, merito carnea beneficia susceperunt. Duobus enim modis dicimus animam esse satiatam, cum escis corporalibus pro carnis infirmitate reficitur, et cum spirituali iucunditate completur. Sed hic animas eorum carnibus potuque dicit esse saginatas, ut ipsa voluntas quae desperatione peccaverat, rebus emergentibus vinceretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below