monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 42
Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Enumeratis plagis quas dedit Aegyptiis, venit ad quintam partem, in qua totidem beneficia Hebraeis dicit esse collata. Ait enim: Et eduxit eos in argento et auro. Primum itaque beneficium fuit, ut populus longa servitute confectus, non egenus inanisque discederet. Aurum et argentum Israeliticum populum ab Aegyptiis praecepto Domini discedentem legimus accepisse, ut non repentina subreptio, sed longae operationis merces esse videatur. Et quia dubitari non potest omnia Dominum iusta praecipere, sine culpa videtur factum, quod eius imperio constat impletum. Quapropter sequitur secundum beneficium, ut illa necessitate migrationis nullus infirmitate corporea potuisset affligi; quatenus omnia navanter implerent quae illis praecipiebantur a Domino.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below