monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 34
Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dicit secundam plagam, quae in historia Exodi prima legitur; sed ipsae plagae futurae cladis indicia nuntiabant. Convertit enim aquas eorum in sanguinem, quoniam erant inter maris Rubri fluenta perituri. Pisces eorum occisi sunt, ne spes vivendi hominibus relicta videretur, quando illud est inter latices mortuum, quod nativo elemento probabatur enutritum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below