monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 32
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Chanaan. Posuit significat collocavit in eis, Moyse scilicet et Aaron, verba signorum et prodigiorum, quae ab eis praedicabatur Dominus esse facturus. Signa sunt quasi vestigia aliqua futurarum sive praeteritarum rerum; prodigia vero pertinent ad mirabiles eventus, qui in rerum ordine antea non fuerunt. Prodigium enim dictum est ab eo quod porro dicat. Sed haec signa et prodigia in Aegyptiis facta sunt, ut, sicut multorum Patrum dicit auctoritas, aliquid portenderent Christiano populo subsequenti; quod suis locis aptissime commonemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below