monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 31
Misit Moysen servum suum, et Aaron quem elegit ipsum. Istos ad Pharaonem quasi quosdam testes constat a Domino destinatos, ut populum sibi placitum abire permisisset illaesum. O inaestimabilis pietas Omnipotentis! Ab homine fragili petebat fieri, cuius ordinationi a nulla creatura poterat obviari, ut revera nos infirmos doceat qua moderatione vivere debeamus, quando voluntates suas Creator sanctus sub tanta clementia peregisse cognoscitur. Intendamus quoque et istud genus locutionis Scripturae divinae esse proprium. Suffecerat enim dici, quem elegit; sed addidit, ipsum, ut hoc quoque evidentius explanaret. Quae forma locutionis in Scripturis divinis creberrime reperitur, sicut est et illud: In quo habitavit in ipso.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below